- ABYSSINIA
- ABYSSINIAregio Africae, in Aethiopiâ superiori. Fuit aliâs regnum amplissimum; sed a centum prope annia per Galas populos valde fuit imminutum, ut pluribus nuper collegimus ex doctissimis scriptis Isaaci Vossii. Dicit enim ille, quod si solam soectemus Abassiniae partem, quae hoc tempore paret Imperatori, illa adeo exigua est, ut vix exaequet Hispaniam, et ut eius Imperator vix magni Regis titulô censeri mereatur; potiorem quippe regni portionem superiori saeculô invasit Galarum vicina natio; litoralem vero tractum vicinum sinui Arabico iam olim occupavêre Mauri: ita ut iste Abyssiniae Rex nullum possideat portum; nec mari possit aditi nisi per Turcicas ditiones. Olim cum latissime extendebatur eius Imperium ab ortu in occasum, a faucibus nempe sinus Arabici usque ad terminos Regni Goiame, non tamen excedebat maxima eius longitudo leucas Germanicas 160. summa vero latitudo a provinciâ Alabâ usque ad Magazam, seu confluentem Nili et Tacaze fluviorum, i. c. a latitudine Boreali 8. graduum usque ad gradus 16. erat leucarum Germanicarum centum et viginti. Et scripsit Iohannes Barros Lusitanus, regnum Abassenum habere in ambitu leucas Lusitanicas 672. i. e. leucas Germanicas 504. Postremi qui ex hoc regnô pervenêre ad nos nuntii, referunt ditionem huius Regis adeo imminutam esle, ut vix dimidiam partem terrarum possideat, quas proavi eius tenuêre. Solae enim supersunt provinciae, Tigre, Damhea, Bagameder, Goyame, Amahara, Narea, et pars Xaoae. Harum praecipua est regnum Tigre, cuius prorex, Tigre Mahon dictus, causam praebuit, ut nonnulli Tigre Mahon distinxerint a regno Tigre. Sed neque regnum Barnagassi ab hoc distingui debet. Minores autem Provinclae, quae huie etiamnum parent, sunt istae, Magaza, Salait, Ogara, Holcait, Sagulda, Semen, Salaoa, Ozeca, et Doba. Olim vero hae provinciae regno eius continebantur. Angote, Doaro, Ogge, Balli, Adea, Alemali, Oxelo, Ganz, Betezamcra, Gurague, Buzama, Bugamo, Cambate, Doxa, Gumar, Conch, Damul, Mota, Aura, Holeca, Oifate, Gedem, Marahet, Manz, et Bizamo. Sed A. C. 37. superioris saeculi Galarum populi Abassenis a meridie contermini, provinciam Balli ingressi, non tantum ipsam, sed et Fatigar, Doara, Ogge, Bizamo, Oifate, Angote, Cambate, et alias provincias occupârunt. Vide Gautier in Chronogr. Spond. A. C. 1524. num. 15. et 17. 1533. num. 1. et 1555. num. 15. Vide quoque Aethiopia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.